- AUDOMARI fanum (S)
- S. AUDOMARI fanumoppidum Artesiae permunitum, prius vocatum Sithiu, hodie S. Omer.Situm est ad Agnionem fluvium: Crevit ex Tarvannae ruinis, et Episcopum habet ab A. C. 1559. Non procul lacus est memorabilis, in quo insulae aliquot fluitantes, quae funiculô arboribus alligatô, aut contis quo libeat impelluntur attrahunturque: et ne quis nugas putet, aut exiguas aliquot terrae particulas, scire debet etiam boves in eis pasci, alique pecora posse: sub hisce insulis, brumali tempore et aestivô, maxima latet piscium copia, dum gelu devitant et calorem. Metel. longitud. 23. 22. latitud. 50. 47. A'Ludovico XIII. per Longavillanum, frustra oppugnata, A. C. 1639. nuperô vero bellô a filio eius Ludovico XIV. expugnata, hodieque sub Gallis est. S. Omerus, episcopus Terovannae, urbem condidit, A. C. 660. Fulco Abbas S. Bertini murô cingere incepit: quod Balduinus Flandriae Comes, absolvit, A. C. 902. et Abbatiam Sitium urbi iunxit. An hic rudera portus Itii? Ortelius, Guicciard. descr. Belgii, etc. Hîc conciliô habitô A. C. 1099. sub Roberto iuniore Comite Flandriae, pax conclusa. Distat a Bononia 6. leucis in ortum, 4. ab Aria in Boream.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.